3 unitates; reliquas vero sexaginta unitates, quoniam aequivalent sex denitatibus adde ad 4 praecedentis columnae, siunt 10; scribe ergo 0,et retine 1, quae Unitas aequivalet centenario, addita cum altera residua unitate, facit 2 centenaria.
Si tertio multiplicanda 4 6 5, per 3. Colloca numeros, ut vides in Exemplo III. et quaere Multiplicandum in Tabellarum vertice, easque Tabellas dispone,ut apparet in Figura II. Deinde exscribe numeros ex tertia serie quadratulorum sic: primo 5; deinde 1 et 8, faciunt 9; tertio 1 et 2, faciunt 3; demum 1. Erit ergo Summa producta numerus B.
Sint quarto multiplicanda eadem 4 6 5, per 9. Colloca numeros,ut in Exemplo IV. vides et quaere Multiplicandum in columnarum vertice, ad dospone, ut in eadem Fig. II. vides. Exscribe deinde seriem nonam quadratulorum, scribendo videlicet 5; deinde 4 et 4, quae faciunt 8; et deinde 5 et 6, quae faciunt 11, scribunturque 1 infra, et 1 retinetir; demum 3 et 1 retentum faciunt 4. Ergo Summa producta est numerus C.
Sint quinto multiplicanda 1 0 4 4, per 28. Collocatis numeris, et quaesito Multiplicando in columnarum vertice, ut in Fig. III. apparet, exscribe primo seriem octavam quadratulorum, et habebis numerum D. Deinde excribe seriem secumdam, et habebis
Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/178
From GATE
Revision as of 10:07, 18 May 2021 by Irene Pedretti (talk | contribs) (→Not proofread: Created page with "3 unitates; reliquas vero sexaginta unitates, quoniam aequivalent sex denitatibus adde ad 4 praecedentis columnae, siunt 10; scribe ergo 0,et retine 1, quae Unitas aequivalet...")
This page has not been proofread