Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/177

From GATE
This page has not been proofread


Sint primo multiplicanda 29, per 2. Ex columnis Pythagoricis dissectis selige duas, quarum una in vertice gerat Numerum 2, altera numerum 9, et colloca eas juxta se,ut in Figura I. apparet. Deinde exscribe numeros ex serie secunda quadratulorum sic, ut dextima 8 scribatur sola, reliquae duae, nempe 1 et 4, addantur inter se, ut fiant 5; et habebis 58 pro Summa quaesita.
Ratio, cur seriei secundae numeri sint dicto modo exscribendi, est, quia columna dextima continet unitates, sinistima vero denitates. Quoniam igitur 18 unitates aequivalent uni denitati, et octo unitatibus; exscribi debet solus numerus 8 pro unitatibus; reliquus vero, qui unam denitatem significat, addi debet ad 4 denitates, ut fiant quinque denitates.
Sint iterum multiplicanda 29, per 7. Quaere Multiplicandum in capite columnarum, et colloca illum ut antea, et prout in eadem Figura I. apparet. Deinde exscibe numeros ex seprima serie quadratulorum sic: 203, scribendo scilicet primo loco a dexteris