Page:FC 1042.djvu/37

From GATE
This page has not been proofread



f. 11r



et exercitia eorum et[1] (** p. 499, lin. 1 **) quae facta sunt ne sileas[2] infirmitatem[3] quae durauit fere 3[4] menses incipientem[5] a 25[6] Aprilis[7] .1540. in qua scis nec obliuisci poteris multum spiritualem fructum, quem potuisses facere secundum cognitionem datam tibi a Domino, ut te corroboraret[8] in spiritu recordorque[9] multus[10] semper debiturus scis[11] Domui domini Laurentij et domini Marini, in quorum aedibus fuisti specialiter uero ortae inde occasionis recordare ad nunquam deponendam[12] deuotionem festiuitatis Petri et Pauli et precipue Sti Joannis Baptistae et Visitationis dominae nostrae quibus tantum debes[13] quod tibi nunquam e[14] memoria excidet.

Hoc[a] eodem anno profecturus eram[15] iussu Pontificis[16] in Hispanias cum Doctore Uitez[17] qui uocatus ab Imperatore me secum adduxit in[18] Germaniam ad colloquia
_______________

  1. in mg. Hispania

_______________

  1. et] etiam MF
  2. ne sileas] Sisae tum etiam MF
  3. infirmitatem] infirmitatis MF
  4. 3] tres MF
  5. incipientem] incipiens MF
  6. ] vigesima quinta MF
  7. Aprilis] add. anni MF
  8. te corroboraret] tu fructificares MF
  9. recordorque] Recordare MF
  10. multus] quam multum MF
  11. scis] sis MF
  12. deponendam] perdendam MF
  13. debes] add. debitum MF
  14. e] om. MF
  15. rofecturus eram] profectus sum MF
  16. Pontificis] add. iturus MF
  17. Uitez] Ortiz MF
  18. in] add. hanc MF