Page:FC 1042.djvu/37

From GATE
This page has been validated



f. 11r


nes [confessiones] et exercitia eorum, et[1] quae facta sunt ne sileas[2] infirmitatem[3] quae duravit fere 3[4] menses incipientem[5] a 25[6]. Aprilis[7] 1540. in qua scis nec oblivisci poteris multum spiritualem fructum, quem potuisses facere secundum cognitionem datam tibi a Domino, ut te corroboraret[8] in spiritu recordorque[9] multus[10] semper debiturus scis[11] Domui domini Laurentii et domini Marini in quorum aedibus fuisti specialiter vero ortae inde occasionis recordare ad nunquam deponendam[12] devotionem festivitatis Petri et Pauli et praecipue Sancti Joannis Baptistae et Visitationis dominae nostrae quibus tantum debes[13], quod tibi nunquam e[14] memoria excidet.

Hoc Hispania eodem anno profecturus eram[15] iussu Pontificis[16] in hispanias cum Doctore Vitez[17] qui vocatus ab Imperatore me secum adduxit in[18] Germaniam ad colloquia


_______________

  1. et] etiam MF [p. 499]
  2. ne sileas] Sisae tum etiam MF
  3. infirmitatem] infirmitatis MF
  4. 3] tres MF
  5. incipientem] incipiens MF
  6. 25] vigesima quinta MF
  7. Aprilis] add. anni MF
  8. te corroboraret] tu fructificares MF
  9. recordorque] Recordare MF
  10. multus] quam multum MF
  11. scis] sis MF
  12. deponendam] perdendam MF
  13. debes] add. debitum MF
  14. e] om. MF
  15. profecturus eram] profectus sum MF
  16. Pontificis] add. iturus MF
  17. Vitez] Ortiz MF
  18. in] add. hanc MF