f. 9r
et Germaniam, ubi erant iam multae ciuitates luheranae[1] ex quibus Bacilia[2] Constantia[3]. Erat autem tempus hyemale, frigidum ualde quo etiam tempore bellum erat inter Galliam et Hispaniam ex quibus tamen periculis eripuit nos et praeseruauit Dominus.
Cum venissemus igitur Venetias[a] hospites[4] et leti in spiritu ingressi sumus xenodochia hospitalia, quatuor scilicet in hospitale sanctorum[5] Joannis et Pauli, quinque uero in hospitali[6] incurabilium, expectantes tempus quadragesimale, et iui[7] tunc Romam[b] postulatum copiam a Pontifice Paulo iii[8] eundi Jerosolimam.
Anno .1537. post pascha habita copia a Pontifice fuimus profecturi Jerosolimam, et cum non possemus id tunc facere dispersi sumus in diuersa loca uolentes
_______________
- ↑ in mg. Venetijs ingressi hospitalia.
- ↑ in mg. iuit Romam pro facultate eundi Jerusalem.
_______________