non te bene cognoui, o Spiritus Sancte, cum
[1] ex eo tempore non sciui segregari ab hominibus
[2] et
[3] quaerere
[4] te, et ingrederer tuam scholam quandoquidem inuitabas me, et praeueniebas in talibus benedictionibus, tu nihilominus me prehendisti, et
[5] indelebili timoris tui charitate
[6] signasti; quem si permisisses tolli, sicut caetera bona gratuita, quid
[7] factus essem sicut Sodoma et Gomorra?
Nouem annos feci
[8] in ea schola, et aetate crescens et scientia licet non usque in finem illius temporis in sapientia bonitatis, et castitatis oculorum meorum est itaque satis
[9] in hoc recognoscam in gratiarum actione multum
[10] in dolorem et contritionem
[11] cordis propter peccata quae quotidie (ad eorum aliqua nascendo, et in eis crescendo) committebam contra dominum meum multa
[12] plura commississem, nisi diuina bonitas permisisset in anima mea (cum timore eius)
Exitus a oatria ubi non poterat Deo integre seruire.
inordinatum quoddam desiderium sciendi, et discendi litteras; hoc igitur impulsu me eduxit dominus de patria, ubi non poteram integre, et in posterum
_______________
- ↑ cum] cur MF
- ↑ hominibus] omnibus MF
- ↑ et] ut MF
- ↑ quaerere] quererme MF
- ↑ et] tu me MF
- ↑ charitate] charactere MF
- ↑ quid] quid MF
- ↑ feci] fui MF
- ↑ satis] add. quod MF
- ↑ multum] add. et MF
- ↑ dolorem et contritionem] dolore et contritione MF
- ↑ multa] multoque MF