Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/163

From GATE
Revision as of 11:12, 13 April 2021 by Irene Pedretti (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread


Exemplum E. Exemplum F.
Exemplum G. Exemplum H.

Quinto. Hunc modum operandi, promovendo videlicet Divisorem, indagando Quotum, multiplicando hunc in Divisorem, Productum subtrahendo a membro Dividendi, cui Divisor subscriptus est, et delendo Productum, Divisorem, ac memberum Dividendi, serva usque ad finem, donec videlicet Divisor promoveri amplius non possit. Si absoluta tota divisione superest aliquid (quod semper debet esse minus quam Divisor, alioquin erratum est) scribe illud supra transversam lineolam, et infra scribe Divisorem, ut fiat fractio, prout factum vides in praecedentibus exemplis G et H. Quid autem significet haec fractio, diximus in primo Casu.
Sed in gratiam Tyronum resumamus utrumque exemplpum hactenus explicatum. Sint igitur primo dividenda 4830, in 24 partes, seu inter 24 personas. Colloca numeros, ut vides in 1ma Operatione Exempli A suprapositi, et dic: 24 in 48, vel 2 in 4, continentur bis; scribe ergo 2 post lunulam, ut vides factum in 2da Operatione ejusdem Exeempli A. Multiplica jam 24 per 2, prodicentur 48; quae scribes infra, ut vides in 3tia Operatione Exempli C.