Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/155

From GATE
Revision as of 08:47, 13 April 2021 by Irene Pedretti (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread


Primo. Pone Divisorem sub Dividendo ad sinistram, ita tamen, ut, si est minor quam prima sinistima figura Dividendi, aut ipsi aequalis, sub illa directe collocetur, ut vides factum in primo et quinto exemplo inferius: si vero est major, collocetur sub penultima, ut vides factum in exemplo secundo, tertio, et quarto. Et haec est prima Operatio.

Secundo. Forma semicirculum seu dimidiam lunulam ad dexteram Dividendi, ut in omnibus exemplis factum vides. Deinde vide, quoties Divisor contineatur in illo numero, sub quo est positus, sive hic sit unica figura ut in primo et quinto exemplo; sive duae, ut in reliquis exemplis; et Quotum seu Quotientem inventum (hoc est, numerum, qui indicat quoties Divisor contineatur in numero sibi supraposito) scribe post lunulam, ut in omnibus exemplis factum est. Et haec est secunda Operatio. Sic ergo stabunt exempla.

Tertio. Duc quotum in Divisionem, et Procuctum scriptum infra ipsum Quotum subtrahe ab illa, aut illis figuris Dividendi, sub qua vel quibus positus est Divisor: et si quid rement post subtractionem, scribe illud supra illas figuras, a quibus facta est subtractio: si autem nihil remanet, scribe zerum supra. Deinde dele Productum, et Divisorem, et illam partem Dividendi, a qua facta est subtractio, relicto eo quod positum fuit supra post subtractionem. Et haec est tertia Operatio. Sic ergo stabunt eadem exempla.