This page has not been proofread
non te bene cognoui, o Spiritus Sancte, cum[1] ex eo tempore non sciui segregari ab hominibus[2] et[3] quaerere[4] te, et ingrederer tuam scholam quandoquidem inuitabas me, et praeueniebas in talibus benedictionibus, tu nihilominus me prehendisti, et[5] indelebili timoris tui charitate[6] signasti; quem si permisisses tolli, sicut caetera bona gratuita, quid[7] factus essem sicut Sodoma et Gomorra?
Nouem annos feci[8] in ea schola, et aetate crescens et scientia licet non usque in finem illius temporis in sapientia bonitatis, et castitatis oculorum meorum est itaque satis[9] in hoc recognoscam in gratiarum actione multum[10] in dolorem et contritionem[11] cordis propter peccata quae quotidie (ad eorum aliqua nascendo, et in eis crescendo) committebam contra dominum meum multa[12] plura commississem, nisi diuina bonitas permisisset in anima mea (cum timore eius) inordinatum quoddam desiderium sciendi, et discendi litteras; hoc igitur impulsu me eduxit dominus de patria, ubi non poteram integre, et in posterum
Studij hi anni novem