Page:FC 1042.djvu/21

From GATE
Revision as of 06:57, 13 April 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has been proofread


ut omnes poetas et auctores quos interpretabatur faceret euangelicos; omnia enim applicabat ad aedificationem iuuentutis in timore domini sancto et casto, locus autem ubi sepultus iacet uocatur Roche, tribus[1] distans leucis a pago, ubi natus sum cui nomen, Villaxeto[2] in magno Bornando in episcopatu dioecesis Gebenem[3], quae tota tunc erat satis catolica.

Doctrina et exemplo[4] huius praeceptoris crescebamus

Crescebat cum discipulis in timore Domini exemplo et doctrina praeceptoris

omnes eius discipuli in timore[5] Domini, et ita cum essem circiter annos duodecim[6] habui quosdam spiritus impulsus ad offerendum me seruitio Dei, ueni[7] quadam die[8] laetus in quendam agrum (erat enim uacationis tempus et exercebam[9] aliquando pastoris officium), cum[10] tunc haberem magnum desiderium puritatis, promisi

Promissio Castitatis

Domino castitatem in aeternum. O misericordia[11] Dei, qui ambulabas mecum, et me ex tunc uolebas apprehendere, quare


_______________
  1. tribus] 3 MF
  2. Villaxeto] Vilareto MF
  3. Gebenem] geneuensis MF
  4. exemplo] add. uitae MF
  5. timore] timore MF
  6. duodecim] 12 MF
  7. uni] unique MF
  8. add. ualde MF
  9. et exercebam] exercebamque MF
  10. cum] add. inquam MF
  11. misericordia] misericordia MF