Page:APUG 351H.pdf/19

From GATE
Revision as of 12:09, 16 March 2021 by Irene Pedretti (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread


Examen


Hec propositio non videtur admitenda . 1°. quia ex eo sequitur
credenten adversus non credenten posse gloriari quasi
non acceperit, si in Deo non esset prescientia conditionata,
vel in conferendo gratiae auxilio istius praescientiae
non haberit rationem, sed conferret illud secundum circunstantias
occurrentes . tunc enim Deus non distingueret
illum seligendo illi gratiam efficacem qua efficax
est, atqui falsum est quod eo casu posset credere
go gloriari, quasi non accederet quia non magis posset tunc
viribus naturae credere quam modo: me minus crederet tunc
per auxilium gratiae praevenientis et comitantis quam
modo . prescientia mihil mutat circa gratiae conditionennet
eius vires auget, sed solum praevidet effectum.
2° Quia sequetur <Angelo> qui steterunt posse gloriari
quasi non acceperunt, adversus eos qui lapsi sunt.
nam secundum Agustini doctrinam non steterunt illi
per gratiam efficacem, quam Deus illis peculiari modo
selegerit, sed per liberum arbitrium atqui id plane
adsurdum est ergo.
3. Qui gratis oblatam dignitatem vel opos acceptat
et efficitur sublimis et opolentus, non potest gloriari
quasi non acceperit, etsi ad acceptandum non fuerit
efficaciter impulsus ab alio: ergo multo minus potest
gloriari quasi non acceperit, qui non suis viribus,