Page:APUG 351H.pdf/18

From GATE
This page has been proofread


Dei quod donum Deo placuit dare illi non isti. haec enim erit
propria et ultima ratio huius discriminis. quod si ista est
quomodo ipsum credere erit liberum, cum non sit in potestate
voluntatis, ut illud Deus det, vel non det?.
Tum quomodo qui non credunt, non poterunt suam incredulitatem
excusari, quod Deo non placuerat illis hoc donum
dare, sine quo nullo modo credere poterant? Si dicas
fuisse in potestate illorum, accipere illud donum,
ac proinde ipsis imputandum si non acceperint.
Contra ergo propria ratio quod hic credat, illo non credat
(Positio auxilio sufficiente in utroque) non est divinum
beneplacitum, sed libertas arbitrii auxilio gratiae utentis
vel negligentis . etsi enim credere sit donum Dei; tamen
etiam est opus liberi arbitrii: ac proinde quod hoc donum
actu adsit vel absit (posito auxilio suffienti) pendet
a libertate arbitrii quod sit ut ipsum liberu[m] arbitrium eo
casu per gratiam libero credendo, scripsum viribus gratiae
destinguat ab eo, qui non vult credere.

Tertia Propositio


Quod[1] is qui credit non possit gloriari adversus non
credentem, id non prevenit ex eo quod viribus naturae
absque auxilio sufficienti gratiae non credidit:
sed quia non credidit absque gratia efficaci, quam
Deus illi dedit non alteri.











<8 r>

  1. Nel margine: Col. 429