Page:EBC 1606 06 09 0578.pdf/1

From GATE
Revision as of 13:15, 9 March 2017 by Daniel Benvenuti (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC_Not_proofreadCategory:EBC_Letters Levanti,9 iuni� 1606. Jacques Jansson�us � Bellarmin. 578 / Illustrissime et Reverendissime Domine. P. Leonardu...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

Levanti,9 iuni� 1606. Jacques Jansson�us � Bellarmin.

578

/ Illustrissime et Reverendissime Domine.

P. Leonardus de Societate lesu, praelegit mihi litteras dig-

nationis vestrae 19 maii praeteriti istius scriptas, in quibus se

Uharitas V. mei adhuc,inter tot negotia et post tanti temporis in-

^f"tervallum, memorem et henevolum esse declarat. Non potui proinde

praetermittere, quin tantae charitati et humanitati agerem gratias,

gratumque animum bis litteris cum precibus precato

vicissim

offerBmm. Doleo nihilominus me in id quod praecavere volui, adhuc

devenisse. Oum enim liturgiam de qua querelae ad Sedem Apostolicam

delatae sunt prae manibus haberem, sciens sententiam quam tracta-

bam quibusdam esse invisam, praecipuas difficultates communicavi

P. Leonardo et uornelio professoribus sacrae theologiae in Socie

tate iesu, qui mihi responderunt se quidem sententiam meam non te

nere, eam tamen graviorem censuram non mereri. Borum itaque iudicio

/^"fretus, et censoris ordinarti et alterius extraerdinarii accepta

approbatione, librum in lucem emisi, de istius doctrina reputane,

quod saltem intra sententias quae inter doctores varie disputantur

posset haberi. An ita sit, eruditionis vestrae et praecipue Sedie

Apostolicae iudicium desuper expectabo, eidem ad nutum subiectus.

Interim anxietatem animi mei nonnihil sedat quod in charitate

Illustriss. et

p. V. nactus sum iudicem non solum benevoium,

sed, ut litterae ad P.Leonardum sonabant, patronum. Ouius ope, si

res ipsa non obstet, bonum spero magnae commotionis exitum.

Illustrissime et Reverendissime Domine, memor in omni sacrifi-

^^^cio eorum qui cum piotate vostra istic laborant ac vigilant, opto

eidem incolumitatem,et salutem. Levanti,e collegio Adriani sexti

9 iunii A.1606.

Eidem utLfilius Jacobus Janssonius Sacrae Scripturae

primarius professor.

F.B.5 fol.l3 orig. autogr.