Page:EBC 1606 06 09 0578.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Illustrissime et Reverendissime Domine.
P. Leonardus de Societate lesu, praelegit mihi litteras dignationis vestrae 19 maii praeteriti istius scriptas, in quibus se Charitas V. mei adhuc, inter tot negotia et post tanti temporis intervallum, memorem et benevolum esse declarat. Non potui proinde praetermittere, quin tantae charitati et humanitati agerem gratias, gratumque animum bis litteris cum precibus precato vicissim offerrem. Doleo nihilominus me in id quod praecavere volui, adhuc devenisse. Cum enim liturgiam de qua querelae ad Sedem Apostolicam delatae sunt prae manibus haberem, sciens sententiam quam tractabam quibusdam esse invisam, praecipuas difficultates communicavi P. Leonardo et Cornelio professoribus sacrae theologiae in Societate Iesu, qui mihi responderunt se quidem sententiam meam non tenere, eam tamen graviorem censuram non mereri. Eorum itaque iudicio fretus, et censoris ordinarii et alterius extraerdinarii accepta approbatione, librum in lucem emisi, de istius doctrina reputans, quod saltem intra sententias quae inter doctores varie disputantur posset haberi. An ita sit, eruditionis vestrae et praecipue Sedie Apostolicae iudicium desuper expectabo, eidem ad nutum subiectus.
Interim anxietatem animi mei nonnihil sedat quod in charitate Illustriss. et R.mae D. V. nactus sum iudicem non solum benevolum, sed, ut litterae ad P.Leonardum sonabant, patronum. Cuius ope, si res ipsa non obstet, bonum spero magnae commotionis exitum.
Illustrissime et Reverendissime Domine, memor in omni sacrificio eorum qui cum pietate vostra istic laborant ac vigilant, opto eidem incolumitatem, et salutem. Levanti, e collegio Adriani sexti 9 iunii A.1606.
Eidem uti filius
Jacobus Janssonius
Sacrae Scripturae primarius professor.