Secundo. Ex Tabula Musarithmica supra posita elige, pro quatuor strophis thematis propositi, quatuor quascunque strophas seu series Musarithmorum,ver.gr.sequentes.
Tertio. Applica columnam Toni VIII palimpsesto, ut vides factum in praecedenti paradigmate II.
Quarto. Incipe componere primam Stropham thematis propositi, ope primi Musarithmi paulo ante positi,et quidem primo Vocem Cantus ope primae seriei dicti Musarithmi, sic. In dicta serie occurrunt tria 5; numerus autem 5, in columna Toni VIII, respondet litterae seu Clavi G in columna Clavium; quaere ergo in pentagrammo Cantus locum litterae G, et nota ibi tria puncta, nempe in tertia linea, ut factum vides in praecedenti paradigmate II. Sequitur deinde semel numerus 4, qui respondet litterae F; pone ergo in loco F pentagrammi Cantus unum punctum, sempe infra tertiam lineam. Postea sequitur numerus 3 semel,qui litterae E respondet; in loco dictae litterae E pentagrammi Cantus pone unum punctum,nempe in secunda post infimam lineam. Ulterius sequitur bis numerus 2, qui litterae D espondet; in loco ergo D pentagrammi Cantus, scilicet in spatio post infimam lineam, signa duo puncta. Tandem quia sequitur in prima Musarithmi serie numerus 3, qui respondet litterae E; signa in loco litterae E pentagrammi, nimirum in secunda linea post infimam, unum punctum,eritque Cantus suis punctis configuratus.
Eodem prorsus modo configurabis punctis alias Voces. Altum videliect, Tenorem, et Bassum; stabuntque puncta, ut in Stropha I. paradigmatis II.vides. Non immoror diutius, quoniam sufficienter explicatum existimo artificium.
Quinto. Loco punctorum colloca notas Musicas, seu ipsa puncta antea notata efforma in notas, sed in omnibus quatuor Vocibus
Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/1067
From GATE
Revision as of 15:01, 21 August 2020 by Ginevra Crosignani (talk | contribs) (→Not proofread: Created page with "''Secundo.'' Ex Tabula Musarithmica supra posita elige, pro quatuor strophis thematis propositi, quatuor quascunque strophas seu series Musarithmorum,ver.gr.sequentes.<br> <un...")
This page has not been proofread