There was a problem when proofreading this page
VOcibus easdem; quas accipies vel ex supra posita columna Musarithmorum, eligendo ex iis quamcunque seriem; vel aliunde fumendo ab alio tibi ordinatas, vel, si potes, tute ipse tibi ordinabis. Sic ergo stabit exemplum.
Musarithmica observandis.
QUamvis plerasque in praecedentibus sparsim tradiderimus Regulas & Cautelas, quae sequuntur, hic tamen repetere & sub unum aspectum ponere placet. Sit itaque
I. Regula. Eligendus est Tonus, verborum significationi dati thematis aptus. Quartus & quintus raro sunt in usu, & paucis Musarithmis accomodati, ob illicitorum intervallorum occursum.