Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/1060

From GATE
Revision as of 14:49, 21 August 2020 by Ginevra Crosignani (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "plures et pauciores syllabaset penultimas vel longas, vel breves.Sed haec melius paulo post explicabuntur.<br> ''Sexto.'' Collocet ante se Tonum electum, vel in ipsa Tabula To...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


plures et pauciores syllabaset penultimas vel longas, vel breves.Sed haec melius paulo post explicabuntur.
Sexto. Collocet ante se Tonum electum, vel in ipsa Tabula Tonographica descriptum, vel in separata columna ex dicta Tabula excissa. Sit autem Toni columna bipartita, et a parte sinistra contineat Claves,a dextera cumeros correspondentes, Prout apparet in sequenti paradigmate.
Septimo. Aggrediatur ipsam compositionem; ac primo quidem in pentagrammis ponat mera puncta,deinde vero seligat ex notis infra Tabulas Musarithmicas positis seriem quamcunque notarum,eamque in singulis pentagrammis loco punctorum ponat. Sed uno ac altero paradigmate seu exemplo rem melius declaremus.

Exemplum primum.


Si igitur pro themate ad divini Numinis gratiam implorandam hymnus Veni Creator Spiritus, in quatuor Vocum symphoniam , sed Contrapuncto simplici tantum concinnandus. Quae verba cum spem et fisuciam in divinam misericordiam prae se serant, elige Tonum sextum, cujus vertici adscripta sunt verba: Fiduciae plenus. Et quia Tonus sextus est Mollis,uti titulus ejusdem vertici in Tabula Tonographica appositus demonstrat; signa pentagramma Vocum in palimpsestophonotactico charactere Cantus Mollis; et singulis pentagrammis adscribe suas Claves, et appone columnam electi Toni sexti,prout in sequenti paradigmate factum vides.