Primo. Singulis Basis seu Bassi notis subscribe Clavem,quam in Pentagrammo suo occupat,ut videsfactum in praecedenti clausula; habebisque pro Clavibus has litteras, F,B,G,D,B,C,F.
Secundo. Ex alterutra bcillorum cistula, Expansorum dico, aut Contractorum, extrahe columnas, quae in capite aut calce dictas Claves habent,nempe columnam F, columnam B, columnam G, columnam D, iterum columnam B, columnam C, et tandem iterum columnam F.<br
Tertio. Dispone columnas extractas in una serie eo ordine, quo extracisti: deinde sursum ac deorsum eas movendo ita combina inter se, ut quadratula seu loculamenta, in quibus numeri continentur, in una serie trasversali sibi respondeant, hac tamen cautela, ut nunquam duo 8 8, aut duo 5 5, aut duo 3 3, aut duo 1 1, immediate in columnis se se sequantur. Stabunt itaque colunae, exempli gratia, eo modo et ordine, qui in serie N O sequentis Figurae III. apparet. Posui exemplum in bacillis contractis: eadem autem ratio est de expansis.
QUarto. His factis, illas litteras, quae sunt in serie N O bacillorum, nempe litteras C,B, B, A, B, G, F, signa infra alicujus ex tribus reliquis Vocibus pentagrammum, ver gr infra pentagrammum Cantus,uti in sequenti schemate apparet; in lineis vero et spatiis dicti pentagrammi , quibus dictae seriei N O litterae seu Claves musicae
Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/1038
From GATE
Revision as of 13:53, 21 August 2020 by Ginevra Crosignani (talk | contribs) (→Not proofread: Created page with "''Primo.'' Singulis Basis seu Bassi notis subscribe Clavem,quam in Pentagrammo suo occupat,ut videsfactum in praecedenti clausula; habebisque pro Clavibus has litteras, F,B,G,...")
This page has not been proofread