HIS peractis,excinde singulas utriusque parallelogramma columnas secundas secundum longitudinem, seu a summo deorsum, hoc est, illos a se invicem separa,ut misceri inter se ac varie disponi et combinari possint.Debes autem unamquamque columnam aliquoties, ut decies, aut saepius replicare, et omnes in capsula aut sictula aliqua ad is praeparata, et in septem loculamenta discriminata, reponere, et cuique loculamento suam litteram adscribere, ut quando indigueris columnis A, aut B, aut C etc. eas prompte invenire atque eximere a suo loculamento valeas.
Possunt ambae uniuscuiusque columnae facies dividi in Octo quadratula sibi prorsus utrobique aequalia, illisque inscribi litterae et numeri columnae primae, in alia columnae secundae, aut tertiae etc. Sic enim unaquaeque columna aequivalebit duabus. Si facias bacillos ad modum prismatum quadrilaterorum, seu columnarum quadrilaterarum, et singula latera dividas aequaliter in octo quadratula , litterasque et numeros inscribas; aequivalebit unumquodque prisma quoatuor columnis. Et tales sunt bacilli in cistula Musurgica P. Kircheri supra nominata. Nunc ad usum bacillorum transeamus.
BRevissimum exemplum do, idem videlivet, quod in Magiae loco citato dedi.Sit igitur data sequens clausula musica pro Basi, oporteatque reliquas Voces, aut omnes, aut aliquas, supra eam componere simplici contrapunctione. Ita operare.