Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/1017

From GATE
Revision as of 15:32, 20 August 2020 by Ginevra Crosignani (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "modi, ut olim aoud Antiquos, sed variae quoad figuram, et valorem mensurae temporis : nam aliae majus, aliae minus tempus significant, hoc est, majorem aut minorem vocis moram...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


modi, ut olim aoud Antiquos, sed variae quoad figuram, et valorem mensurae temporis : nam aliae majus, aliae minus tempus significant, hoc est, majorem aut minorem vocis moram in chordis, seu lineis ac spatiis, in quibus notae sunt scriptae. Notarum formas varias, et earum valorem quoad temporis mensuram uno tactu, seu una manus elevatione ac depressione definitam, docet sequens Tabula.

Tabula Notarum Musicalium, et valoris earum.


Ex hac Tabula patet, quamlibet notam antecedentem esse duplam, quoad valorem, proxime sequentis, seu quamlibet sequentem esse subduplam proxime antecedentis. Quare duae longae aequivalent uni maximae, duae breves uni longae, duae semibreves uni brevi etc. Patet praeterea, sexdecim semifusas, octo fusas,