Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/1012

From GATE
Revision as of 15:04, 20 August 2020 by Ginevra Crosignani (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "notarum figuras ac valorem differentes. Potest tamen ac solet etiam fieri una voce, sed quae in ascendu ac descensu notarum valorem quoad moram temporis variat.<br> Voces porr...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


notarum figuras ac valorem differentes. Potest tamen ac solet etiam fieri una voce, sed quae in ascendu ac descensu notarum valorem quoad moram temporis variat.
Voces porro plures quam una, in unam harmoniam convenientes, possunt esse duae, tres, quatuor, quinque, sex, septem, octo, et quotquot demum Symphoniurgus componere atque concordere voluerit. Principales tamen quatuor tantum sunt, et appellantura a Musicis Cantus sive Discantus, aut Superior, Italice Soprano; Altus sive Contratenor, Italice Contratenore; Tenor, Italice Tenore; et Basis, vulgo Bassus, Italice Basso. Has quatuor Voces aliqui vocant Partes, inde ex Symphonascis quaerimus, quam Partem canant, scilicet an Discantum, aut Altum , aut Tenorem, aut Bassum. Haec de Vocibus sufficiant: qui Plura volet, legat Musurgiam P. Kircheri, et alios,qui de Musica scripserunt.
Notandum tamen, Musicos Latinos a temporibus Guidonis Aretini, ut praecedenti Capite dixi, appellare voces, sex illas syllabas, Ut, Re, Mi, Fa, Sol, La, a quarum prima, Ut, per reliquas sit ascensus a voce gravissima ad acutissimam , et ab ultima, La, per easdem descensus ab acutissima ad gravissimam, ut diximus Capite praecedenti. Harum duas Ut et Fa, vocant molles, Re et Sol naturales, Mi et La duras, quod primae mollem, mediae naturalem seu mediocrem, ultimae durum reddant sonum.

§. II.


De Pentagrammis singularum vocum Musicae, eorumque signatione per Claves.


Musica Pentagrammata.

GRaeci, et Latini antiqui , ut supra quoque Capite 3. et 4. dixi, in suis Cantibus per notas esprimendis usi fuerunt pluribus lineis inter se parallelis, quas chordas vocabant. Guido Aretinus, et cum ipso Recentiores Latini judicarunt quinque sufficere, si notae Musicae non solum in ipsis lineis, sed etiam in intervallis inter quaslibet duas interjectis, uti et supra ac infra extremas lineas notarentur. Quinque illas lineas nos hic Pentades lineares seu Pentagramma appellamus. Musici absolute lineas vocant.

Quinque his lineis, earumque intervallis , atque estremis spatiis,