attribuunt Musici unam e septem principalibus Clavibus seu Characteribus Musicis, quae sunt septem primae Alphabeti Latini litterae, A, B, C, D, E, F, G. Quae ideo Claves a Musicis appellantur, quod iis veluti Clavibus porta ad modulationem inchoandam ac prosequendam, tum in componendo, tum in cantando aperitur: est enim Clavis apud Musicos nihil aliud, quam index formandae vocis. Itaque litterae illae in Pentagrammorum lineis ac spatiis collocatae indicant, quomodo notae in iisdem positae sint pronuntiandae atque cantandae, nempe vel Ut, aut Re;aut Mi, etc.
Non tamen omnes septem litterae dictae seu Claves in Pentagrammis notantur, sed hae tres tantum C, F, G; quae propterea principia scalae musicae appellantur. Nec tamen C et F expresse ponuntur, sed pro C signum hoc, , pro F vero hoc, , G autem per se collocatur, deformatum tamen aliquantulum, in in sequenti schemate apparet.