Haec dum cogitaret, divino quodam motu (inquit Boethius Lib. 1. Musicae Cap. 10) praeteriens fabrorum officinas, pulsos malleos exaudivit ex diversis sonis unam quammodo concientiam persoanre. Ita igitur ad id, quod diu inquirebat, attonitus, accessit ad opus; diusque considerans, arbitratus est, diversitatem sonorum, ferientium vires efficere. Atque ut ad apertius colligeret, mutarent inter se malleos imperavit. Sed sonorum proprietas nin in hominum Lacertis haerebat, sed mutatos malleos comitabatur. Ubi igitur id animadvertit, malleorum pundus examinat. Et cum quinque forte Essent mallei,dupli reperti sunt pondere,qui sibi secundum diapason consonantim resoondebant. Eundem etiam, qui duplus esset alio, sesquisterium alterius comprehendt, ad quem scilicet diatessaron sonabat. Ad alium veri quendam, qui eidem diapente consonantia jungebatur, eundem superioris dupli reperit esse sesquia alterum. Duo vero hi, ad quos superior duplex, sesquitertius, et sesquialter esse probats est, ad se invicem sesquioctavam proportionem perpensi sunt custodire. Quintus verto est rejectus, qui cunctis erat inconsonans. Cum igitur ante Phthagoram consonantiae musicae partim diapason, partim diapente, partim diatessarom, quae est consonantia minima, vocarentur; primus Pythagoras hoc modo reperit, qua proportione sibimet haec sonorum chorda jungeretur. Et ut sit clarius quod dictum est, sint verbi gratia malleorum pondera quatuor, quae subter scriptis numeris contineantur, 12, 9, 8, 6. Hi igitur mallei, qui 12 et 6 ponderibus vergebant, diapason in duplo concinentiam perdonabant. Malleus vero 12 ponderum ad malleum 9, et malleus 8 ponderum ad malleum 6 ponderum, secundum epitritam proportionem diatessaron consonantiam permiscebant. Novem vero ad 8, in sesquioctava proportione resonabant tonum. Inspice sequentem laterculum.
Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/1001
From GATE
Revision as of 14:25, 20 August 2020 by Ginevra Crosignani (talk | contribs) (→Not proofread: Created page with "Haec dum cogitaret, ''divino quodam motu'' (inquit Boethius Lib. 1. Musicae Cap. 10) ''praeteriens fabrorum officinas, pulsos malleos exaudivit ex diversis sonis unam quammodo...")
This page has not been proofread