Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/987

From GATE
Revision as of 15:18, 19 August 2020 by Ginevra Crosignani (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "respondeat; et invenies C: in linea itaque Cantus, ''signata littera C'', quartum punctum imprime. Quintos in Tabula II. Toni vide cuinam litterae respondeat numerus, 2; et in...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


respondeat; et invenies C: in linea itaque Cantus, signata littera C, quartum punctum imprime. Quintos in Tabula II. Toni vide cuinam litterae respondeat numerus, 2; et invenies A: in linea itaque scalari A punctum quintum imprime. Demum sextum punctum in B scalari linea Cantus, quae ultimo numero, 3, respondet, imprime, et habebis omnia puncta pro prima stropha Cantus, uti in praecedenti schemate patet; in quo tamen loco punctorum impressae sunt notae musicae.
Signatis punctis,applica singulis quamcunque volueris seriem notarum,in primae strophae Tabella ad calcem signatarum,cujusmodi sunt hae: Hoc peracto, simili modo procedes ad Alti notas ponendas, quarum numeri sunthi,877655, videndo qui numeri quibus litteris seu Clavibus in Tabella II. Toni respondeant; et invenies 8 respondere litterae G , 7 litterae F , 6 .itterae E , 5 litterae D : ex ordine itaque in Alti lineis quamque litteram quaesitam in sua linea puncto notabis. Quibus punctis si easdem prorsus notas superimposuerit , erit et Alti vox composita , ut in praecedenti schemate patet.
Si vero Tenorem componere velis,eodem modo procedendum tibi esse scias; in tertio scilicet palimpsesti pentagrammo signando singulas Claves suis punctis, et notis iisdem. Exemply gratia, numeri Tenori competentes sunt hi 5 4 3 8 7 8. Vide ergo,quibus hi numeri litteris respondeant in Tabella Toni II. et deinde operare ut in praecedentibus,et habebis Tenorem pariter compositum, ut in schemate patet.
Eodem modo procedes in Basso componendo, observando quibus litteris in columna Toni II. respondeant hi numeri 1 2 3 4 5 1, et lineas ad litteras pertinentes signando, et habebis unam stropham finitam.
Nota in II. Toni Tabella numeris,qi correspondent litteris seu Clavibus E, appositum esse b molle : quo significatur , sempre in dicta Clave illud praeponendum esse; uti et hoc signum ad numerum 7 : hac tamen cautione, ut tantum apponatur notae