Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/986

From GATE
This page has not been proofread


Scalae musicales in Cantu duro eodem prorsus modo signantur uti in b molli,excepto B, quod in duro omittitur.
Porro Tabellae juxta stropharum ordinem dispositae,singulae habent sex divisiones , inter quas numeri quaterna serie dispositi sunt; ideoque prima series competit Cantui, secunda Alto, tertia Tenori, quarta Basso. Quamvis in tribus praecedentibus pro occasione Cantum in Tenorem, et hunc in Altum mutare valeas.
Si itaque velis supra primae Tabellae primam stropham, Ave maris stella, componere Contrapunctum simplicem; sic age.Pone ante te Tabellam Tonorum,et in ea Tonum II. quaere.Deinde applica Tabellam primae strophae ad Tabellam Tonorum,seligendo ex sex divisionibus quaternum, quem volueris musarithmum. ver.gr.si sexti loculamenti seu divisionis musarithmos elegeris; fac ut quaternas numerorum series,quatuor ordine vocibus in palimpsesto signatis tribuas, hoc pacto. Cantum compositurus cui in loculamento sexto respondent hi numeri,3 4 5 4 2 3, vide primo,cui litterae primus numerus, 3, in Tabella II. Toni respondeat; et invenies B : in Cantu itaque palimpsesti quaere in scala littera b inter lineas,et ibi imprime punctum,ut vides in praecedenti schemate (in quo tamen loco puncti posita est non a musica) quod respondet primae syllabae A in voce Ave. Deinde vide secundum in ordine musarithmi numerum,4, quaenam littera in Tabella II. Toni ei respondente; et invenies C : in scala itaque Cantus in palimpsesto imprime alterum ordine punctum in linea, vel spatio, quod C indicat. Tertio vide numerum,5,cui litterae in Tabella II. Toni respondeat; et invenies D: in linea itaque Canrus,quae D exprimit,imprime punctum tertium. Quarto iterum vide numerum, 4, cui litterae