Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/712

From GATE
Revision as of 17:02, 18 August 2020 by Ginevra Crosignani (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "II. Quia stylus CD Horologii antea descripti supponitur esse divisus in 10 aequales partes, adeoque habere rationem sinus totius 10 partium; reduc Tangentes praedicta Tabulae...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


II. Quia stylus CD Horologii antea descripti supponitur esse divisus in 10 aequales partes, adeoque habere rationem sinus totius 10 partium; reduc Tangentes praedicta Tabulae ad decimas, per dicta §.I. Capite 16; eruntque Tangentes,ut sequitur.

Tabula Tangentium pro arcubus Zodiaci inscibendis Horologio Horizontali,constructio ad elevationem poli 48 graduum, posito Sinu toto 10 partium.


III. Inquire puncta in omnibus lineis Horariis, per quae Arcus tropici Cancri transire debet, sic. Ex linea EF in praecedenti Figura accipe circino Tangentem e regione horae duodecimae scriptam, nempe 13 , eamque ex H centro Horologii transfer in lineam Meridianam doersum infra stylum , et nota punctum. Iterum accipe ex eadem linea EFT Tangentem notatam e regione horae primae et undecimae, nempe 13, eamque ex eodem H centro transfer deorsum in lineas horae primae et undecimae, et imprime puncta. Russus accipe Tangentem 14 scriptam e regione horae scundae et decimae, eamque ex centro H transfer deorsum in lineas horae secundae ac decimae, et imprime puncta. Eodem modo tranferes ex H in reliquas horarias Tangentes