reliquas scriptas e regione illarum. Tandem puncta inventa in omnbus lineis horariis Horologii,conencte linea curva, ut in Figura apparet, et habebis Tropicum Cancri.
Eodem prorsus modo inscribers Horologio Tropicum Capricorni, aliosque Solis parallelos, seu arcus Signorum Zodiaci , tum Borealium Leonis et Geminorum, Tauri et Virginis, tum Australium Aquarii et Sagittarii, Piscium et Scorpionis.
IV. Inscriptis praedicto modo arcubus Signorum , dleri debent portiones illae lienarum horarium, quae supra et infra Tropicos extenduntur; inutiles enim sunt. Ratio est, quia ideo incribuntur Horologio , ut umbra stuli ostendat, quibus diebus Sol in Signa Zodiaci ingreditur; Illis enim diebus vel apex umbrae styli perpendiculis CD, vel angulus D trianguli HDI producto annexus, percurrit ac veluti digito monstrat dictos arcus, nusquam deflectens,nunquam extra vagans,si erratum non sit. Deleri quoque debent litterae omnes, quas explicationis gratia apposuimus, et circulus ex O descriptus,lineaeque ex eodem O usque ad Aequinoctialem
Vid.Iconis.XLI.
eductae. Stabit ergo Schema Horologiii cum arcubus Signorum, ut sequitur.
Horologium Verticale per Tangentes describere.
VErticale differt ab Horizontali in eo, quod ex lovo styli C sursum in H tranfertur Tangens elevationis poli, deorsum Tangens complementi elevationis poli, ut angulus IHD sit aequalis angulo altitudinis Aequatoris; et angulus HID aequalis angulo elevationis poli. Praeterea ad inscribendos arcus Signorum Zodiaci adhiberi debet Tabula Tangentium ad altitudinem complementi elevationis poli. Praxin ostendam exemplo unico, in Horologio Verticali ad elevationem poli 48 graduum, ut antea,et consequenter ad elevationem Aequatoris graduum 42 construendo. Itaque sit