Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/130

From GATE
Revision as of 12:42, 15 July 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 112



ad veniam pertinere, virginitatem gloriam, fornicationem ad poemam. Dicit, ex sententia sancti Martini, Neronem simul cum Antichristo venturum, & Antichristum ex malo spiritu concipiendum. Denique notatur a S. Hieronymo in cap. tricesimum sextum Ezechielis, erroris eorum qui nouam Hierusalem auream & gemmatam expectant.


[130.] De S. Luciano – 420

Sanctus Lucianus presbyter vixit tempore Honorii & Theodosii iunioris Imp. Scripsit librum de inuentione corporum sancti Stephani & aliorum quae ipse diuina reuelatione inuenit; hic liber extat apud Lipomanum & Surium, die tertio Augusti. Eodem tempore scripti sunt libri duo de miraculis S. Stephani ad Euodium Uzalensem episcopum; sed quia nomen auctoris ignoratur, dicuntur libri Euodii.


[131.] De Paulo Orosio – 425

Paulus Orosius presbyter Hispanus s. Augustini discipulus, scripsit ad ipsum S. Augustinum libros septem historiarum ab orbe condito, in quibus potissimum clades Romanorum desribit, quas dum idola colerent, acceperunt.


[132.] De Sedulio – 430

Caelius Sedulius presbyter Scotus Theodosio iuniore scripsit explanationem in omnes epistolas S. Pauli, ex Origene, Ambrosio, Hieronymo & Augustino excerptas; ex quo intelligimus errare illos, qui Sedulium floruisse scribunt tempore Constantii filii Constantini Magni; & verius sentire Trithemium, qui ponit Sedulium anno Domini 430.
Scripsit praeterea Sedulius libros quinque carminum de quinque mirabilibus operibus Dei; & hymnos duos de Christo, quorum alter alphabeticus est, & in Ecclesia canitur in festis Natalis & Epiphaniae; incipit autem: »A solis ortus cardine«.


[133.] De S. Cyrillo – 430

Sanctus Cyrillus episcopus Alexandrinus vir sanctissimus & doctissimus, ac praesertim circa mysterium Incarnationis Dominicae a Deo