Dominicam Adventus , seu post Festum Sanctae Luciae; post primam Dominicam Quadragesimae,seu post diem Cinerum;post Pentecosten,seu Festum Spiritus Sancti ; et post Festum Exaltationis Sanctae Crucis,quod celebratur die 14 Septembris. Unde versus. Post Crux, post Cineres, post Spiritus, atque Luciae.
Dominicarum inter Pentecosten et Adventum incidentium numerus sic reperitur. Attendatur, quot sint Dominicae post Pascha usque ad Festum Sancti Georgii Martyris inclusive, quod in diem 23 Aprilis incidit; sive, quot sint post Pentecosten, usque ad Festum Sancti Barnabae Apostoli inclusive, quod incidit in diem 11 Junii: tot enim Dominicae addendae sunt ad 24, ut habeatur numerum Dominicarum quaesitarum. Unde si nulla Dominica inter dictos terminos comprehenditur, vel Pascha in ipsum diem Sancti Georgii , vel Pentecoste in diem Sancti Barnabae incidit, numerus Dominicarum inter Pentecosten et Adventum erit 24. Si autem Pascha vel Pentecosten post dicta Festa celebratur, erunt tantum 23 Dominicae inter Pentecosten et Adventum.
Ratio Regulae alia non est, quam Constitutiones et Decreta Conciliorum Patrum, et Ecclesiae, qui nobis heac Festa ita distinxertunt.
Quod tamen attinet ad numerum Dominicarum inter Pentecosten et Adventum, de quo in fine Regulae , haec afferri postest ratio. Remotissimus terminus , a quo Adventus initium trahere potest, haeret in die tertio Decembris (ad tres enim dies tam Citra , quam ultra Festum Sancti Andreae initium illud excurrere potest, quoniam in diem Dominicam dicto Festo proximiorem incidit.) Cum igitur dies ille tertius Decembris litteram A adscriptam habeat; quando ea Dominicalis est, Pasca diem Sancti Gerogii, sive 23 Aprilis, cui similiter littera A adscripta est, excedere non potest , quoniam ultimus Paschalis limes est dies 25 Aprilis, and quem littera A non repetitur. Et si quidem Pascha fiat eo die 23 Aprilis;inter duas illas Dominicas(Paschatis nimirum et Adventus ) interjiciuntur aliae 31 Dominicae , ut patet ex Calendario. Si vero uno die praecedat Pascha diem 23 Aprilis; etiam initium Adventus uno die praecedit tertium Decembris:
Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/564
From GATE
Revision as of 13:05, 13 July 2020 by Ginevra Crosignani (talk | contribs) (→Not proofread: Created page with "''Dominicam Adventus , seu post Festum Sanctae Luciae; post primam Dominicam Quadragesimae,seu post diem Cinerum;post Pentecosten,seu Festum Spiritus Sancti ; et post Festum E...")
This page has not been proofread