EXEMPLUM II. pro eodem Calendario veteri. Anno 1668 Aureus numerus est 16 , affixus diei 8 Martii, ac proinde terminus Paschalis est dies 21 Martii: litterae Dominicales sunt E et D, quia annus est bisextilis, quarum prior , nempe E, est in usu a principio anni usque ad 25 Februarii, altera a 25 Februarii usque ad finem anni, ac proinde etiam in mense Martio. Et quoniam littera D est affixa 22 Martii , Pascha celebratur die 22 Martii.
EXEMPLUM III. pro Calendario novo. Anno 1666 Epacta est 24, et terminus Paschalis 18 Aprilis, littera Dominicalis C ; quae quia praefixa est dicto diei 18, Pascha transfertur in sequentem Dominicam, nempe in 25 Aprilis.
EXEMPLUM IV. pro eodem Calendario novo. Anno 1668 Epacta est 16, praefixa diei 15 Martii , ac proinde terminus Paschalis cadit in diem 28 Martii: litterae Dominicales sunt A et G , quarum posterior in Martio est in usu,prafixa diei 1 Aprilis. Pascha ergo incidit in 1 Aprilis.
HabitoFesto Paschali,reliquosFestosDominicos dies mobiles sic invenies.
A Paschate si numeres retro in antecedentia 9 hebdomodas, incides in Dominicam Septuagesimae; si 8, in Dominicam Sexagesimae; si 7, in Dominicam Quinquagesimae. Post hanc proxima feria quarta est dies Cinerum.
Si post Pascha in consequentia progrediaris per hebdomas 7, habebis PEntecosten; si per 5 tantum et ab hac Dominica in feriam quintam descendas, reperies Ascensionem Domini. Dominica proxima post PEntecosten est Festum Sanctissimae Trinitatis. Post hanc Dominicam,proxima feria quinta est Festum Corporis Christi.<be>
Vel sic: ProFEsto Pentecostes adde diei Paschae dies 49;pro Quinquagesima totidem ab eo deme. Pro Ascensione adde diei Paschae dies 39, vel a Pentecoste detrahe dies 10.
Adventus Dominica est ea,quae Festo Sancti Andreae,se udiei ultimo Novembris, proximior est.<br>
Quatuor anni jejunia solemnia, quae vocant Quatuor Tempora; peragi solent feria quinta, sexta, et septima seu Sabbatho post tertiam
Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/563
From GATE
This page has not been proofread