Novilunium at aetatem Lunae aliter invenire. (sembra esserci uno spazio a liter
NUmerum Epactae veteris pro veteri Calendario, Epactae vero novae pro novo Calendario anno currenti competentem, item numerum dierum currentis mensis, et numerum mensium a Martio elapsorum, collige in unam summam per Additionem : si summa est minor, quam 30, indicat aetatem Lunae illo die;si major, abjice 30, et residuum indicat aetatem Lunae. In Januario tamen et Februario assumenda est Epacta anni praecedentis, illique addenda 11 , huic nihil. Si a die aetatis Lunae invento numeres retro usque ad diem primum aetatis Lunae inclusive, habebis diem Novilunii.
EXEMPLUM I. Vis scire aetatem Lunae pro Calendario veteri, die 8 Maji anni 1666. Epacta vetus dicti anni est 4: Dies mensis est 8: Menses a Martio elapsi 2.Adde 4, et 8, et 2, in unam summam , habebis 14. Igitur aetas Lunae die octavo Maji anno 1666 , erit dierum 14, in Calendario veteri. Ab hoc die si numeres retro dies 14 ,incides in diem Novilunii;diem inquam Novilunii, quem monstrat haec Regula vulgaris, non quem monstrat Aureus numerus Calendario adscriptus, quod Novilunium distat a coelesti Novilunio diebus , ut dixi, plus quam quatuor.
EXEMPLUM II. Vis scire aetatem Lunae eodem die,mense, et anno , pro novo Calendario. Epacta est 14; adde 8, et 2, ut antea, habes 24. Tanta ergo et aetas Lunae.
Ratio Regulae est, quod tali ratione , qualis in regula praescribitur,aequatur annus lunaris cum anno solari;quam quidem aequationem sic explico. Initium anni lunaris prevenit quolibet ano (e un typo? Sembra esserci una tilde sulla n) initium anni solaris tot diebus, quot unitates continet Epacta currentis anni : dum ergo ad quemlibet diem cujuslibet mensis toto anno currente additur Epacta , perinde est ac si annus uterque idem habuisset initium. Quare si menses lunares essent aequales numero dierum mensibus solaribus, sufficeret ad quemvis diem datum quolibet