Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/552

From GATE
This page has not been proofread


vetus pro lunaribus indicibus , patet propositum. Caeterum quantum aberrent Novilunia dicto modo inventa a coelestibus, ob vitium Cycli Decennovennaiis, dictum est in parecedentibus , nempe hoc saeculo nostro decimo sexto plus quam quatriduo.

REGULA XV.


Novilunii Ecclesiastici diem, et Lunae aetatem invenire pro Calendario novo, quovis mense et die mensis in anno dato.


Template:Sidenote Left EPactam novam proposito anno currentem quaere in Calendario novo in mense proposito: dies illi adscriptus, est dies Novilunii Ecclesiastici, quem quaeris.
Ab hoc die inclusive numera usque ad diem mensis datum si hic sequitur diem Novilunii, et habebis aetaem Lunae: quot enim diebus distat dies mensis datus a die Novilunii, tot dierum est aetas Lunae. Si autem dies mensis datus, pro quo cupis scire aetatem Lunae, praecedit diem Novilunii,quaere in mense praecedente diem Novilunii, et ab illo numera dies , usque ad diem datum interjectos.
EXEMPLUM. Vis scire diem Novilunii pro mense Martio anni 1666. Epacta anno illo currens est 24. Haec adscripta est diei 7 Martii, Illo ergo die est Novilunium Ecclesiasticum Calendarii novi.
Vis iterum scire aetatem Lunae diei 27 Martii ejusdem anni. Numera dies a 7 Martii inclusive, usque ad 27 Martii inclusive, invenies 21. Est ergo Lunae aetas dierum 21 in dato die 27 Martii.
Ratio Regulae similis est pracedenti, quia sicuti in Calendario veteri index lunaris est Aureus numerus, ita in novo est Epacta nova seu Gregoriana.