Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/400

From GATE
Revision as of 13:04, 9 July 2020 by Ginevra Crosignani (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Latitudo etiam valli varia sit in diversis Polygonis. Superior tamen latitudo numquam sit minor 30 pedibus, nec major 60; quod illa vim tormentorum non sustineat, nec militibus ordinatim ultro citroque commeantibus locum praestet; haec vero expensas nimias requirat.
Acclivitas interior semper sit aequalis altitudini valli, ut miles commode undequaque possit ascendere,et ut structura sit firmior. Acclivitatem exteriorem alii faciunt aequalem altitudini, alii duabus tertiis altitudinis, alii altitudinis dimidio. Determinatio dependet a conditione materiae: si enim terra sit arenola, quae facile decidat,locum habet prima opinio; si firma et saxola, valet secunda, vel tertia.

Annotatio.


Quae deacclivitate interiore et exteriore valli diximus, locum habent, quando id interius exteriusque non vestitur lapidibus, prout in Munitionibus perpetuo duraturis nunc fieri assolet.

II. Loricae superioris altitudo, latitudo, et acclivitas.


Vallo extructo Lorica imponitur , cijus Altitudo interior est oedum 6 aequalis est nimirum justae hominis statura; exterior pedum 4, ut habeatur inclinatio.

Crassitudo seu Latitudo loricae superior et inferior proportionari debet Munimenti magnitudini,ut docet sequens Tabula. Ordinarie tamen ea est , quae tormento bellico est impervia: quanquam negligi ea etiam saepe soleat, quod ea posita difficile sit ita loricam

Vide Iconismi XXVIII. Fig. I.

inclinare secundum lineam E D praecedentis Figurae, ut hostes vallum accedentes detegi possint.

Acclivitas loricae interior Y L semper unius est pedis: exterior C M eandem semper rationem habet ad M D,quam acclivitas exterior B H habet ad H C. Quando igitur acclivitas valli exterior est dimidium altitudinis ipsius, erit quoque acclivitas exterior loricae dimidium altitudinis ipsius.
Scabellum I K loricae sit Latum lesed 3, altum pedem 1 ½.