Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/401

From GATE
This page has not been proofread


III. Loricae inferioris altitudo, latitudo, et acclivitas,


Eadem cum lorica superiore habet omnia lorica inferior. Haec tamen frequenter ad adhibetur in Munitionibus, ad vitandas fortassis expensas. Ingens tamen ejus est non modo utilitas, sed etiam necessitas: sit enim subinde,ut tam prope accedat hostis, ut ipsa eum valli altitudo tegat , et fossam sine magno suo periculo superet.
Aliqui volunt, hanc loricam superiori altiorem fieri debere, ut ex ea non tantum fossa, sed et lorica fossae, et si quae sunt alia opera exteriora, defendi possint. Verum haec satis ex vallo defenduntur: defensio autem fossae eo melior et certior est, quo ictus magis sunt horizontales.

<center>IV. Margo interior fossae.

Margo interior P a fossae sex pedes habeat in latitudine, ne terra in fossam recidat. Hoc autem intelligendum est,quando aut vallum,aut lorica inferior non est exterius munita lapidibus.

V. Fossae latitudo,et profunditatis.


Fossa quo profundior et latior, eo melior. Profunditas tamen 10 aut 12 pedum videtur sufficere. Latitudo pro diversitate Munimentorum est varia, et usque ad Munimentum decem propugnaculorm non solet 132 pedes excedere. Declivitas fossae ex sequenti Tabula patet.
Disputant Polemici, num expediat fossam esse siccam, an aqua plenam. Et prior quidem opinio rationes habet non inidoneas: solet tamen praeferri, ut debet,posterior, quod hostis magis remoretur fossa aquis plena, tam sicca.

VI. Viae tectae post fossam, et loricae partes.


Viaea tectae post fossam magnitudo in Tabula exprimitur. Lorica post fossam eadem habet, quae superior, si basis latitudinem excipias. Ejus inclinatio i h talis sit ex vallo sclopetis