De Ruperto de Russia – 1280
Gulielms Durantes, dictus speculator, natione Vasco, episcopus Mimatensis, iure consultus insisgnis, scripsit Speculum in tria volumina distinctum ad Car- dinalem Orthobonum, qui fuit postea Hadrianus Papa V. Scripsit etiam ra- tionale diuinorum officiorum libris octo & Repertorium iuris & Commentaria in canones Concilii Lugdunensis. Viuebat tempore Nicolai III pontificis anno Dom. 1280.
De Guidone Archidiacono – 1283
Guido Baifius, archidiaconus Bononiensis, scripsit Commentarium in Decre- tum Gratiani, quod Rosarium appellauit. Scripsit etiam in epistolas Decretales; claruit anno 1283.
De Aegidio Romano – 1290
Aegidius Romanus ex nobili familia Columnensium, ordinis S. Augustini prior generalis, ac postea archiepiscopus Bituriensis, S. Thomae auditor & eius doc- trinae defensor acerrimus, plurima scripsit tum Philosophica, tum theologica; sed magna exx parte non extant, nisi manuscripta in variis bibliothecis. Quae extant theologica impressa, haec sunt:
In primum & secundum sententiarum commentaria.
In exameron libri duo.
In Cantica canticorum lectiones nouemdecim.
In epistolam ad Romanos lectiones.
In cap. Firmiter & in cap. Marthae expositio.
In orationem Dominicam & salutationem angelicam explanatio.
Tractatus de corpore Christi, de dstinctione articulorum fidei, & de arca Noe.
Theoremata de sacrametno altaris & de corpore Christi.
Tractatus de renunciatione papae.