Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/29

From GATE
Revision as of 14:24, 22 November 2018 by ViscontiParigi (talk | contribs)
This page has not been proofread


dei Christianae Coloniae transmisse, idque ex vetustissimo monumento Syro-sinicis characteribus, quod paucis ante annis in China detectum fuit, inscripto probatur.

Caput IV.


De Coloniis dictis in Indiam, Chinam, Iaponiam, Tartariam deductis.


Quid et ubi propriè Cathaia, Quis et ubi magnus ille Presbyter Ioannes. De Gryphibus et Pygmaeis, et an hi propriè homines sint. De prima praedicatione S. Thomae Apostoli in India, eiusque martyrio Calurmine seu Maliaporae peracto, de Cruce miraculosa sanguine eius expressa. Brachmanicarum literarum cruci circumscriptarum interpretatio. De navigationibus primorum Christianorum ex Aegypto in Indiam, quae Ophir Aegyptiacè dicitur, varia traduntur.

Caput V.


Lingua Copta seu antiqua Aegyptiaca affinis olim Graecae. Examen nominis Coptici seu Aegyptiaci. Thaphnat fanech. seu Psontomphanich. Aegyptii ob miracula patrata vocant Moysem Psontomphancti, quod arcanorum revelatorem significat; discutiuncur circa hoc nomen textus Hebraicus, Syriacus, Arabicus,Chaldaeus, Samaritanus, Graecus, Armenus, Coptus. Copta lingua non fuit affinis Hebraicae nec aliis Orientalibiis linguis, Graeca excepta. Locus Beniamini explicatur de Aegyptiaca lingua. Moses nomen Aegyptiacum eiusque significatio. Comparatio linguae Coptae cum aliis linguis Orientalibus. Menses Aegyptiorum Veterum, et nomina stellarum aliarumque rerum, uti herbarum, animailum, Deorum, Copta lingua eum antiqua Aegyptiaca eadem adhuc retinet. Asima non est Aegyptiacum nomen, sed Samaritanum.

Caput VI.


De Nomine Dei Copto Phta.


Mysticum nomen est. mysticorum nominum ratio. Varia monogramma. Mysteria literarum Armenicarum. Mysteria nominis Copti explicantur. Quis fuerit Phtha antiquus Aegyptiorum Deus. Generatio eius ab Hemepht. Phtha mundi symbolum; nomen