Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/28

From GATE
This page has not been proofread


PRODROMI COPTI
CAPITUM SYLLABUS
ET LEMMATA.

Prooemium Prodromi
Causa scriptionis. difficultas tractandi antiqua; linguae Coptae antiquitas; Eximiorum virorum ad hoc genus scribendi incitatio. Thesaurus Copto-arabicus praemittitur Hieroglyphici operis, veluti basis et fundamentum.
Caput I
De etymo vocis Coptos.
Coptos non ab Aegypto, nec chibt, sed ab Urbe Copto deriuatur. [...] Kopticum [...] Arabicum, Item [...] Mesra quid proprie significent. differentia inter [...]. Aethiopica vox Gobzo quid Copti Urbis descriptio. Cana Ramustio, Elitron Aegesyppo dicitur, celebritas eius et feracitas.
Caput II.
De Coptitarum institutis.
Coptitae ante Christum Idolorum cultui deditissimi. Post Christum primi Christiana religione imbuuntur, Urbs vicina Thebaidos. Coptitae linguam Aegyptiam antiquam ab interitu vindicarunt. Libri Coptici Bibliothecae Vaticanae. Religionis studium apud Coptitas viget. Ingens Martynum numerus. A Era Martyrum quid? Ritus Coptitarum in sacramentis administrandis. Liturgiae Copticae ratio. Coptica et Aethiopica Ecclesia una fuit olimj sub Antistite Alexandrino. Quantum prodesse possint huiusmodi liturgiae antiquissimae Haereticis ad conversionem.
Caput III.
De Copto-Aethiopicae Ecclesiae Coloniis in alias mundi partes traductis.
Coptitae, AEgyptij et AEthiopes, lingua Syriaca quondam in sacris usi sunt. Ex AEgypto, Syria, et AEthiopia in Indiam ad propagationem fidei