Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/216

From GATE
Revision as of 16:06, 9 February 2020 by Ginevra Crosignani (talk | contribs)
This page has not been proofread


Annotatio.


Haec, et similia Exempla possunt etiam solvi per duplicem operationem in Regula simplici factam, si in EXEMPLO I. dicatur: 4 dant 20; quid dant 12? Faciunt 60.

Deinde,


15 dant; quid dant 12? Faciunt 144.
Hic quoniam quinque interveniunt numeri, ideo aliqui vocant hunc modum operandi Regulam Quinque.
Modum hunc operandi, seu praxin Regulae Trium Compositae Directae exprimit sequens versus:

Quaesitam repetita dabit bis Regula summam.


§ VI.


Regula Proportionum Composita Inversa.


Regula Proportionum composita universa

Sicut Regula proportionum Directa simplex differt a Directa composita, quod haec praetor terminos principales habet adjunctos alios minus principales; ita et Inversa simplex ab Inversa composita in hoc differt, quod haec etia, praeter principlaes habet adjunctos alios minus principals, qui ad illos reducti debent, sed per crucem, uti in exemplis patebit.

Melius tamen ac facilius est, in hiujusmodi exmplesi duas instituere operationes Regulae simplicis, alteram inversam, alteram directam, eo modo quo in exemplis iisdem patebit, quae utroque modo solvere placet.

EXEMPLUM I.


Aurei 600 lucrantur florenos 800, annis 10; quaeritur, iin quot annis aurei 300 lucrantur simili modo florenos 1200.

Solutio per primum Modum.


Colloca numeros ut sequitur, ita ut qui quaestionem annexam habent, ponantur tertio loco; qui illis homonymi sunt, primo; reliquus in medio Aurei