Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/48

From GATE
Revision as of 12:00, 18 November 2019 by Irene Pedretti (talk | contribs)
This page has been proofread


Nonus Liber est Musicus, vel potiùs MUSURGICUS. In eo explico Loculamentum decimum Organi, nonumque Auctoris Libellum. Addo multa ad Musurgiam tum ordinariam, tum novam ab Auctore hîc & alibi praescriptam facilitate summâ, nec minori iucunditate peragendam, per Bacillos Musurgicos, per Abacum Melotheticum, per Melotheticos Musarhythmos, & eiusdem appellationis Baculos, & Opus finis.

§. III.
ENCOMIA SERENISSIMI CAROLI IOSEPHI, AUSTRIAE ARCHIDUCIS.

Quod feci in Amussi Ferdinandea, seu Mathesi Caesarea, gloriosissimo Eiusdem Serenissimi Archiducis, CAROLI JOSEPHI, nomini inscripta, ut viventis encomia ab Amicis conquisita Operi praemitterem, id Eodem e vivis sublato huius in Operis initio preaestare desideravi tanto vehementius, quanto securius, & sine blandiloquii periculo fieri posse perspexi. Ex omnibus tamen, quae adeptus ab aliis sum, illa solùm elegi, quae suprà laudatus Praenobilis Dominus Godefridus Aloysius Kinnerus à Löwenthurn, qui PRINCIPEM intime ac familiariter novit, utpote studiorum Moderator vigilantissimus, et actionum omnium Inspector perspicacissimus,