communicavit, partim a se, partim ab aliis conscripta. Ea enim talia sunt, Funebris praesertim Oratio, ut in illis cum veritate sinceritas, cum eloquentia ad miraculum certent. Nec suspicionem cuiquam moveat ea consideratio, quae illico se ingerit audito Moderatoris atque Inspectoris nomine, quasi id sit domesticis, atque adeo propriis velificari ornamentis. Nullibi fortassis eloquentiorem se comprobavit magnus ille Theologus, quàm dum toties domestica decorâ exornans Oratione, fratrem Caesarium, sororem Gorgoniam, Nonnam matrem, Gregorium patrem laudibus prosequitur. Domestica praedicat, fateor, qui Discipulum laudat, et Discipulum Serenissimum, Carissimumque; non tamen qui a domestica, ideo falso, sed quia vera, ideo laudabiliter; vera autem, non modo quia iusta, verùm etiam quia nota. Cui enim Auditorum, quos tunc alloquebatur, ignota PRINCIPIS innocentia vitae, morum integritas, virtutum studium, amabilissima ac suavissima conversandi ratio, aliaque interna atque externa animi et corporis ornamenta? Quis nescit, innocentissimum PRINCIPEM Austriae Angelum passim audivisse? Non ergo ad gratiam Panegrysta, etiam si cuperet, loqui poterat, quippe cùm Auditor, tanquam peritus quidam arbiter, inter orationem et veritatem staret, ut immeritas laudes improbans, ita meritas efflagitans.
Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/49
From GATE
This page has been proofread