Potest etiam Tabulas redigi tempus integrum diurnum, et tempus integrum nocturnum, per omnia signa, et Signorum gradus, et pro qualibet poli elevatione. Talem Tabulam ad binos gradus construxit P. Kircherus, pro elevatione poli Viennensi, quam dedimus supra in prima parte huius Libri. Usus Tabulae praedictae, et aliarum similium facillimus est, ut ibidem explicavimus ex Auctore Organi; at minime necessarium est illos adeo extendere, ut ibi factum, quia quantitas tam diurna, quamnocturna, Signorum Borealium descendentium, cuiusmodi sunt ------- eadem prorsus est cum quantitate Signorum ascendentium, que sunt ----------. Idem intelligendum de signis Australibus descendentibus et ascendentibus. Itaque dimidia pars Tabularum pro elevatione poli Viennensi Constructarum sufficeret, si post descensum cum Signo, v.g.II, ascenderetur ordine retrogrado cum signo ----; et post descensum cum Signo ----, ascendderetur cum Signo ------.