Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/42

From GATE
Revision as of 16:20, 31 January 2019 by Lorenzo Mancini (talk | contribs)
This page has been proofread


Spiritus, tum praetoritorum saeculorum historia, tum praesentis temporis quotidiana docet experientia. Ut vel hinc discas, à vero non abludere, quod scripsi aliàs, scientias Mathematicas Regum, Principum, ac Nobilium esse scientias. Praetoritorum temporum historias id ipsum confirmantes, variis in locis adduxi varias, nec latent nisi ignorare volentes. Nostri saeculi luculentissima quotidie ob oculos versantur exempla. Sola Augustissima Domus Austriaca tot dedit harum Disciplinarum vel Cultores, vel Mecoenates, quot Augustos numeravit Principes. Earundem non amore solùm accensus, sed peritiâ quoque ita fuit vel in tenerrima aetatula instructus Serenissimus Archidux, Carolus Iosephus, Augustissimi Caesaris Leopoldi Frater Augustus, ut illas cum lacte materno suxisse videretur. Erat quippe in Eo, praeter Latinae Italicaeque linguae notitiam & exercitationem eximiam, praeterque historiarum amorem ac memoriam incredibilem, Arithmeticae, Elementaris Astronomiae, seu doctrinae de coelesti Sphaera, Geographiae, Militaris Architecturae, Artis denique Steganographicae non studium solùm indefessum, sed mira quoque ac prorsus insignis cognitio.