Page:EBC 1617 05 17 1861.pdf/1

From GATE
Revision as of 12:15, 26 June 2019 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Rome,17 mai 1617. Bellarmin � Balthasar Moretus. ^1 ^ Clarissime Domine. Ago gratias quod libellum meum de gemitu columbae in tua praeclarissima officina recudere, et adju...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Rome,17 mai 1617. Bellarmin � Balthasar Moretus.

^1

^ Clarissime Domine. Ago gratias quod libellum meum de gemitu columbae in tua praeclarissima officina recudere, et adjuncto indiculo rerum notabilium augere volueris. Accipiam libenter sex exempla li belli mei, cum aliis novis libris variorum auotorum, quos ad me ex jTtua solita liberalitate destinare te dicis, quamvis (ut alias monui) ex meis libellis,unus tantum abunde mihi sufficere potuisset, quod ipsum Colonienses, Lugdunenses,et Veneti observare solent. In libel lo de Ascensione mentis in Deum,nihil habeo, qund addi,vel demi, vel mutar! cupiam. In officio ecclesiastico S/ti Caroli, quod cor- /^rigendum R/dus P.Gabutius esse dixerat, correctum fuerat, antequam istuc mitteretur. Unum est,quod monendum esse omnino existimavi, officium S/ti Caroli non esse ponendum quarta die Novembris neque in Calendario,neque in proprio de sanctis; sed imprimi posse ad finem Breviarii,vel seorsim, ut factum est de officio Angeli Custo- /fdis, et hoc ipsum ante paucos dies respondi typographis Venetis. Summus enim Pontifex declaravit officium S/ti Caroli,ut etiam Ange li Custodia, et stigmatum S/ti Francisci, permissa esse volentibus ea recitare, sed neminem cogi ad ea recitanda. Porro illa verba lectionis V. [quibus ab avunculo copiose fuerat cumulatusj non vi- ^^dentur esse tollenda, tum quia notum est,Pontifices in suos consanguineos esse liberaliores,quam in alios; tum etiam,quia nisi hoc positum fuisset, mirati essent homines, unde vir tam sanctus tot pinguia sacerdotia comparasset. Itaque reddita causa est, cur vir ille modestissimus ad paucos annos redditus ecclesiasticos, majo- i^^res fortasse quam par est, retinuerit, quia videlicet,imperio avunculi resistere non poterat, et quamvis ilio etiam tempore bona ec clesiastica sanate distribueret, tamen mortuo Pontifica, et sui juris effectus, omnia beneficia dimisit excepta ecclesia sua Metropo litana. De interpunctione Psalmi 21 in versiculo. In te projectus sum ex utero, nesciq^ quis inceperit mutare interpunctionem. In hebraico