Page:EBC 1617 05 17 1861.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Clarissime Domine. Ago gratias quod libellum meum de gemitu columbae in tua praeclarissima officina recudere, et adjuncto indiculo rerum notabilium augere volueris. Accipiam libenter sex exempla li belli mei, cum aliis novis libris variorum auotorum, quos ad me ex tua solita liberalitate destinare te dicis, quamvis (ut alias monui) ex meis libellis, unus tantum abunde mihi sufficere potuisset, quod ipsum Colonienses, Lugdunenses, et Veneti observare solent. In libel lo de Ascensione mentis in Deum, nihil habeo, qund addi, vel demi, vel mutari cupiam. In officio ecclesiastico S.ti Caroli, quod corrigendum R.dus P. Gabutius esse dixerat, correctum fuerat, antequam istuc mitteretur. Unum est,quod monendum esse omnino existimavi, officium S.ti Caroli non esse ponendum quarta die Novembris neque in Calendario, neque in proprio de sanctis; sed imprimi posse ad finem Breviarii,vel seorsim, ut factum est de officio Angeli Custodis, et hoc ipsum ante paucos dies respondi typographis Venetis. Summus enim Pontifex declaravit officium S.ti Caroli, ut etiam Angeli Custodis, et stigmatum S.ti Francisci, permissa esse volentibus ea recitare, sed neminem cogi ad ea recitanda. Porro illa verba lectionis V. [quibus ab avunculo copiose fuerat cumulatus] non videntur esse tollenda, tum quia notum est,Pontifices in suos consanguineos esse liberaliores, quam in alios; tum etiam,quia nisi hoc positum fuisset, mirati essent homines, unde vir tam sanctus tot pinguia sacerdotia comparasset. Itaque reddita causa est, cur vir ille modestissimus ad paucos annos redditus ecclesiasticos, majores fortasse quam par est, retinuerit, quia videlicet, imperio avunculi resistere non poterat, et quamvis illo etiam tempore bona ecclesiastica sanate distribueret, tamen mortuo Pontifica, et sui juris effectus, omnia beneficia dimisit excepta ecclesia sua Metropolitana.
De interpunctione Psalmi 21 in versiculo. In te projectus sum ex utero, nescio quis inceperit mutare interpunctionem. In hebraico
---page break---