non te bene cognovi, o Spiritus Sancte, cum ex eo tempore non scivi segregari ab homnibus et quaerere te, et ingrederer tuam scholam quandoquidem invitabas me, et praeveniebas in talibus benedictionibus, tu nihil ominus me prehendisti, et [1] indelebili timoris tui charitate [2] signasti; quem si permisisses tolli, sicut caetera bona gratuita, quod factus essem sicut Sodoma et Gomorra; Studii hi anni nove Novem annos feci [3] in ea schola, et aetate crescens et scientia, licet non usque in finem illius temporis in sapientia bonitatis, et castitatis oculorum meorum est itaque satis quod in hoc recognoscam in gratiarum actione multum, et in dolore, et contritione cordis propter peccata quae quotidie (ad eorum aliqua nascendo, et in eis crescendo) commitebam contra Dominum meum, multoque plura commisissem nisi diuina bonitas permisisset in anima mea (cum timore eius) inordinatum quoddam desyderium sciendi, et discendi litteras. Hoc igitur impulsu me eduxit Dominus de patria, ubi non poteram integre, et in posterum
Page:FC 1042.djvu/22
From GATE
Revision as of 11:54, 2 July 2019 by Irene Pedretti (talk | contribs)
This page has not been proofread