Page:FC 1042.djvu/19

From GATE
This page has not been proofread

sive ad operandum, sive ad quodvis aliquod aliud denique spirituale commodum. Prius tamen de futuris visum [1] est notare aliquoder de praeterita vita mea [2], sicut occurrerint nunc, et sicut recordor me sensisse in temporibus illis, cum quadam notabili gratiarum actione, aut contritione, aut compassione, aut alio spirituali sentimento Sancti Spiritus, aut admonitione proprii Angeli boni.

Primum igitur beneficium quod notavi cum gratiarum

Annus Nat. 1506

actione fuit quod Dominus noster Anno .1506. in diebus paschalibus me nasci fecerit [3], largitusque fuerit baptimatis gratiam, utque essem a bonis catholicis piisque [4] parentibus

boni piique parentes

educatus; qui cum essent agricolae, sufficientes erant in bonis temporalibus ad me iuvandum indebitis mediis ad salutem

educatus cum timore parvulus coepit sibi conscique esse signum maioris gratiae prevenientis

[5] conformiter ad id propter quod sum creatus. Sic autem me educarunt cum timore Domini, ut statim a parvulo inceperim mihi esse

  1. Monumenta Fabri: Priusquam tamen de futuris loquar
  2. Monumenta Fabri: + usque ad hanc horam
  3. Monumenta Fabri: in mundum eduxerit
  4. Monumenta Fabri: + admodum
  5. Monumenta Fabri: + animae meae