sive ad operandum, sive ad quodvis aliquod aliud denique spirituale commodum. Prius tamen de futuris visum[1] est notare aliquoder
de praeterita vita mea [2], sicut occurrerint nunc,
et sicut recordor me sensisse in temporibus illis, cum quadam notabili gratiarum actione, aut contritione, aut compassione, aut alio spirituali sentimento Sancti Spiritus, aut admonitione proprii Angeli boni.
[Epilogus vitae praeteritae, 1506-1542]
Primum igitur beneficium quod notavi cum gratiarum actione fuit quod Dominus noster Anno .1506. in diebus paschalibus me nasci fecerit [3], largitusque fuerit baptimatis gratiam, utque essem a bonis catholicis piisque [4] parentibus educatus; qui cum essent agricolae, sufficientes erant in bonis temporalibus ad me iuvandum indebitis mediis ad salutem [5] conformiter ad id propter quod sum creatus. Sic autem me educarunt cum timore Domini, ut statim a parvulo inceperim mihi esse
Page:FC 1042.djvu/19
From GATE
Revision as of 11:02, 28 June 2019 by Irene Pedretti (talk | contribs)
This page has not been proofread