Page:EBC 1613 11 19 1342.pdf/1

From GATE
Revision as of 13:46, 13 November 2018 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC_Not proofread Category:EBC_Letters Category:EBC_Pages <!-- PLEASE START TRANSCRIPTION UNDER THIS LINE. DO NOT EDIT PREVIOUS LINES! --> Cranganor,19 N...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

Cranganor,19 Nov.l6l3. L^archev.de_Cranganor_� Bellarmin.

^#$42

/ Ill/me ac ^/me Domine.

Ill/mae D. V. litteras accepi, legique quas ad P.Robertum Nobilem

miserai. Ex iis intellexi Madureae missionis negotia non satis ex

plorate eo pervenisse; quod minus mirum mihi accidit intelligenti

jTearum rerum notitiam ab iis qui non satis eas penetrarunt esse de-

latam. Ac in primis Ill/mae D.V. sciai oportet P.Robertum Nobilem

nihil hactenus non solum sine superiorum suorum, sed neque sine mea

auctoritate fecisse. Ego vero nihil inconsultis Societatis nostrae

theologis statui, quam etiam rationem in omnibus P.Albertus Laer-

/^cius hujus Provinciae tum Praepositus Provincialis accurate serva-

vit. Illi porro theologi quorum auctoritatem P.Roberto avversari

Il^^ma D.V. scribit Goensis Provinciae sunt, quos nihil mirum est

non satis enucleate locutos, cum responderint ad eum modum quo fue-

re consulti,ab eo qui res Madureas nec satis norat,nec satis fide-

/y*liter retulerat, ut videre poterli Ill/ma D.V. ex brevi tractatu,

quem hic inclusum mitto; ad eum ac simul ad R.P.N. li^bras fusiores

me refero; solum affirmo Ill/mae D.V. nihil in Madureae missionis

negotiis esse periculi aut scandali nec fuisse; neque inter Patres

illius missionis ac reliquos est animorum ulla dissensio. Omnes eam

^^expeditionem laudani, omnes necessarium et unicum divinae bonita-

tis inventum ad hanc gentem Christi lege imbuendam judicant; ac si

forte paucorum est discors in opinando concordia, non nulla minutio-

ra tangit,quae ita temperate nunc mihi videntur, ut nulli,qui quid-

dem sii rei apud ethnicos christianae promovenda^ perituset bene af-

^yfectus, justus obloquendi tirulus relictus esse videatur. Peto igi-

tur ab Ill/ma D.V. ut proximis suis littorie Madureae missionis Pa

tres animare ne gravetur, ac potissimum P.Robertum Nobilem, quem si

ne dubio Deus ad res magnas segregavit. Deus O.M.Ill/mam D/em V/am

incolumem servare dignetur. Cranganore 19 Nov.l6l3.

Ill/mae ac R/mae Amplit. V/ae humilis in ChristoservuB

(adresse):

"-- -- -Franciscus Archiep/s Cranganorensis.

Ill/mo ac R/mo D.D.Ruperto ! BellarminTo b/R.E.Cardinali Amplissimo

Arch.Vat.Gesuit.l8 f.75. Orig.

Romae. Archiep/us Crang...