Page:EBC 1613 11 19 1342.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Ill.me ac R.me Domine.
Illmae D. V. Litteras accepi, legique quas ad P. Robertum Nobilem miserat. Ex lis intellexi Madureae[1] missionis negotia non satis explorata eo pervenisse; quod minus mirum mihi accidit intelligenti earum rerum notitiam ab iis qui non satis eas penetrarunt esse delatam. Ac in primis Ill.ma D.V. sciar oportet P. Robertum Nobilem nihil hactenus non solum sine superiorum suorum, sed neque sine mea auctoritate fecisse. Ego vero nihil inconsultis Societatis nostrae theologis statui, quam etiam rationem in omnibus P. Albertus Laercius hujus Provinciae tum Praepositus Provincialis accurate servavit. Illi porro theologi quorum auctoritatem P. Roberto adversari Ill.ma D.V. scribit Goensis Provinciae sunt, quos nihil mirum est non satis enucleate locutos, cum responderint ad eum modum quo fuore consulti, ab eo qui res Madureas nec satis norat, nec satis fideliter retulerat, ut videre poterit Ill.ma D. V. ex brevi tractatu, quem hic inclusum mitto; ad eum ac simul ad R.P.N. litteras fusiores me refero; solum affirmo Ill.mae D.V. nihil in Madureae missionis negotiis esse periculi aut scandali nec fuisse; neque inter Patres illius missionis ac reliquos est animorum ulla dissensio. Omnes eam expeditionem laudant, omnes necessarium et unicum divinae bonitatis inventum ad hanc gentem Christi lege imbuendam judicant; ac si forte paucorum est discors in opinando concordia, non nulla minutiora tangit, quae ita temperate nun mihi videntur, ut nulli, qui quidem sit rei apud ethnicos christianae promovendae peritus et bene affectus, justus obloquendi titulus relictus esse videatur. Peto igitur ab Ill.ma D. V. ut proximis suis litteris Madureae missionis Patres animare ne gravetur, ac potissimum P. Robertum Nobilem, quem sine dubio Deus ad res magnas segregavit. Deus O.M. Ill.mam D.em V.am incolumem servare dignetur. Cranganore 19 Nov. 1613.
Ill.mae ac R.mae Amplit. Vae humilis in Christo servus Franciscus Archiep.s Cranganorensis[2].
---page break---

Ill.mo ac R.mo D.D. Ruperto ! Bellarminio S.R.E. Cardinali Amplissimo Romae. Archiep.us Crang...

  1. Madurai, India.
  2. Il 20 dicembre 1599 l'arcidiocesi di Angamale fu ridotta, con breve di Clemente VIII, a semplice diocesi suffraganea di Goa, e l'anno successivo, il 4 agosto 1600, essa fu sottomessa, con il breve In supremo militantis del medesimo papa, al patronato regio portoghese; in cambio Lisbona doveva garantire all'arcivescovo di Angamale una rendita annua di 500 cruzados.Il 22 dicembre 1608 con la bolla Romanus Pontifex di papa Paolo V la diocesi fu elevata nuovamente al rango di arcidiocesi. Il 22 dicembre 1610 il medesimo papa ratificò il trasferimento della sede arcivescovile da Angamale, situata nel montagnoso entroterra, a Cranganore, sulle rive dell'oceano Indiano; in questa occasione il possedimento portoghese di Cranganore fu distaccato dalla diocesi di Cochin ed annesso a quello di Angamale. Da questo momento l'arcidiocesi assunse il nome di Cranganore o Angamale. Il 24 aprile 1838, dopo diversi anni di sede vacante, l'arcidiocesi di Cranganore o Angamale fu soppressa con il breve Multa praeclare di papa Gregorio XVI ed i suoi territori annessi a quelli del vicariato apostolico di Verapoly