dei Christianae Coloniae transinisse, idque ex vetustissimo monumento Syro-sinicis characteribus, quod paucis ante annis in China detectum fuit, inscripto probatur.
Quid et ubi propriem Cathaia, Quis et ubi magnus ille Presbyter Ioannes. De Gryphibus et Pygmaeis, et an hi propriem homines sint. De prima praedicatione S. Thomae Apostoli in India, eiusque martyrio Calurmine seu Maliaporae peracto, de Cruce miraculosa sanguine eius expressa. Brachmanicarum literarum cruci circumscriptarum interpretatio. De navigationibus primorum Christianorum ex Aegypto in Indiam, quae Ophir Aegyptiacè dicitur, varia traduntur.
Lingua Copta seu antiqua Aegyptiaca affinis olim Graecae. Examen nominis Coptici seu Aegyptiaci. Thaphnat fanech. seu Psontomphanich. Aegyptii ob miracula patrata vocant Moysem Psontomphancti, quod arcanorum revelatorem significat; discutiuncur circa hoc nomen textus Hebraicus, Syriacus, Arabicus,Chaldaeus, Samaritanus, Graecus, Armenus, Coptus.Copta lingua non fuit affinis Hebraicae nec aliis Orientalibiis linguis, Graeca excepta. Locus Beniamini explicatur de Aegyptiaca lingua.